- ODE
- ODEGraece Ὠδὴ, titulus librorum Horatii, cui a canendo nomen. Scaliger Poetices. l. 1. c. 44. Proxima heroica maiestati Lyrica nobilitas; ut illa a cantu Rhapsodia et Epos: ita haec Ode, et μέλος et μολπὴ. Neque enim ea sine cantu atque lyra pronuntiabant ---- Odas quoque a canendo titulum suorum librorum fecit Horatius. Grammatici Pindaricas inscripsere cantiones, μέλη. alii vero maluerunt εἰδη etc. Sed et in Choro veter. Comicorum, post Commatium et Parabasin, tertiô locô sequebatur Ὠδὴ, quae interdum cancbatur cum conversione, i. e. cum strophe, interdum sine motu; idque quôcumque genere versiculorum solutorum,quales apud Melicos Poetas metimur aliquando tetrametris Anapaesticis. Finitâ strophe consistebant ad Spectatores conversi denuo, ibique aliquid profitebantur novi, Trochaicis aut Anapaesticis longis, aut etiam dactylicis: quod dicebatur Epirrhema. Post epirrhema relegebant vestigia Strophes motu contrariô, quod Antistrophe a motu, Ἀντῳδὴ, a cantu, cantui respondente, ea appellabatur, Idem l. 3. c. 97. Sine discrimine vero et Ὠδὴν et Ὠδὸν aliquando scriptum invenias. Ὠδὸν vero pro eo quod est Αὀιδὸν: neque solum pro Poeta, sed etiam pro Vate, sicut usus fuit Dino in Persarum Histor. ubi eos Persis peculiares facit meminitque Angari. τῶ Ὠδῶν τοῦ ενδοξοτάτου, Vatum praeclarissimi, qui in Astyagis convivio fuerit vaticinatus, vide quoque supra in voce Cantor. In conviviis porro Graecorum, ubi Scolia cani sollenne, poculum circumlatum Ὠδὸς vocabatur, quod non liceret absque cantu vel propinare vel excipere, uti habet Tryphon Grammaticus εν Ὀνομαςτικοῖς, apud eundem ubi supra etc. Nec omittendum Odae vocabulum aliquando latius sumi. Apud Statium enim l. 5. Sylv. 3. v. 94.Oda labor nomenque fuit———Oda significat metrum omne, longis sive hexametris versibus dissonum, quo modo omne Canticum Ode. Hesychius, Ἀείδειν μετ᾿ᾠδῆς λέγειν. Et, Ἀοιδὴ, ᾠδὴ, φωνὴ. Vide Barthium Animadversion. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.